monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 34
{XX} ergo, Hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constantissimae videntur sententiae, quorum mentionem fecimus. si quis hoc quoque discrimen exiget, Falernum nec in novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media eius aetas a XV annis incipit.